[180] EPISTOLA LXXX.

Omni disciplinarum ac virtutum genere ornatissimo Iuveni,

IANO GUILIELMO,

LUBECENSI,

SUFFRIDUS PETRUS

LEOVARDIENSIS,

S. P.

Literis tuis, mi IANE, idibus Majis Lutetiae Parisiorum datis, hodie per famulum Sittardi typographi respondi, hac occasione praeter expectationem oblata per hunc eadem rursus inculcate placuit quae illic scripsi, eo consilio ut saltem alterutrae ad manus tuas perferantur, quod si tamen utraeque pervenerint •ταυτολογιαν• meam ita temperatam cernes, ut non eadem semper oberret chorda. Quod igitur pro benevolentia in te mea, officiis, uti scribis, plurimis & maximis tot annos testata, ingentes mihi & agis & habes gratias, equidem vehementer gaudeo, non tam quod •αντιπελαργιαν• aliquam desiderem, quam quod meam de te expectationem eventu ipso videam esse confirmatam, qui exploratis ingenii tui dotibus semper judicavi te fore virum, ut eruditione ita etiam virtute absolutissimum. Ideoque si quid officiorum potui libenter in te contuli, libentissime plus collaturus, si res sivisset, me esse, ita ut vellem. Nam si tibi pro mentis exhibuissem, quae libero arbitrio justa censerem, ignavissimi quique fuci in hoc collegio eadem velut & sibi ratione communis disciplinae debita flagitare non dubitarent. Itaque si tu, ut facis, bonis consulis quantulumcumque tandem id est quod in te contuli, abunde mihi jam per te satisfactum est. Ideoque si quid hic porro aestimationi tuae astruere potero, in eo nequaquam tibi defuturus sum. Quocirca nolim dubites me jam tui rationem quam decuit habuisse apud Antistites Academiae & hujus Collegii nostri, tui erit in Praefatione Operum Ciceronis, honorifica eorundem mentione facta verbis meis Colophonem addere, ut rebus ipsis docti intelligant, quantum gloriae ex tuis studiis ad ipsos redundaturum sit. Accedo jam ad iter quod tibi non prorsus commodum evenisse ex animo doleo, nec enim, res plane extra periculum fuit; ubi equus tuus quadrupes, parte una itineris confecta defessus interiit, te bipedem eadem contentione tanto praesertim aestu conficere partem reliquam. Interim vero ingenuitatem tuam laudo plurimum, qui equum tuum non modo Meti sepeliveris, sed etiam querela ad me contexta defunctum celebraveris. Nam & Alexander Macedo Bucephalo defuncto in perpetuam ejus memoriam homonymam civitatem condidit: contingant igitur dextro Mercurio tibi homines fideles, per quos querelam istam, sine errore ad me transmittas, quam ego nimis avide jam exspecto. Anget enim hoc desiderium meum non una admiratio •αποσιοπησεως• tuae, nam neque nomen exprimis equi tui, neque scribis ater an albus fuerit, tum etiam quod te longis versibus narras, equidem haud scio de Ennianis an de Palmerianis intelligere debeam. Ennius enim versus quos longos vocat Hexametros facit. PALMERIUS eosdem fecit Heptametros, ut extant in Epithalamio Steph. Bruelmanni; ut igitur hac sollicitudine me quamprimum liberes, quae me somnum capere de nocte non sinit, si alia rectione commodius non potes, vel per celeres equos demum quantumvis magno pretio querelam hanc tuam primo quoque tempore huc transmittas. Commendationem meam tibi apud CUIACIUM profuisse gaudeo, nec dubito te jucunde cum eo esse victurum, si Biturigas, ad eum te contuleris. De Cl. PUTEANO & P. PYTHAEO, caeterisque eruditis tibi gratulor, & spero ex eorum subsidio conatibus tuis (adsit modo DEUS) aliquid accessurum esse magni praesidii. Ideoque non miror te ibi libenter esse, cum annonae caritatem facile pensatura sit studiorum tuorum successus. Nam de motibus Galliae spero nonnihil fore, quod futurum tu vereris. Principum consilia mutantur in diem, & vulgi rumore saepe numero spargitur, quod Principibus in mentem nunquam venit. De nobis quid futurum sit equidem divinare non possum, utrimque fiunt magni apparatus, penes quem ex duobus Electoribus serum summa futura sit eventus declarabit. Nobis hic praesentissimum periculum esset, si Magistratus hujus urbis vel minima ex parte litem suam faceret. Qui proinde, si solita moderatione deinceps utatur, facile nos ab anni incommodo tuebitur. Ex periculi vicinitate interim & nos annonae difficultatem videmur esse sensuri non levem praesertim si factionum contentio diu duraverit. Libenter tuo nomine salutavi, quos jussisti, qui & te resalutant. Dn. METELLUS etiam saluti literas suas addit. Conjunxiores & familiares mei itidem te resalutant. BRUNIUM & VELTMANNUM etiam scripsisse hodie, aut saltem nunc scripturos puto. FR. MODIUS literis datis inducias petit sex mensium & ad nundinas Francfordienses proximas restitutionem Codicis promittit, quam dilationem cum illi non gravatim concedam non est cur HIER. BERCHEMIUM fatigem, qui hinc ad Comitem suum reversus est, quem tuo nomine tamen per literas prima oportunitate oblata, quam officiosissime salutabo. Tu interim, mi IANE, bene vale, & me, ut facis, ama. Coloniae X. Iunii. MDLXXXIII.